monumenta.ch > Hieronymus > sectio 377 > sectio 10 > sectio 106 > sectio 15 > sectio 16 > sectio 248 > sectio 96 > sectio 34 > sectio 2 > sectio 14 > sectio 14 > sectio 95 > sectio 71 > sectio 89 > sectio 139 > sectio 103 > sectio 18 > sectio 12 > sectio 395 > sectio 128 > sectio 464 > sectio 9 > sectio 64 > sectio 6 > 16 > sectio 11 > sectio 72 > sectio 43 > sectio 56 > sectio 27 > sectio 141 > sectio 8 > sectio 3 > sectio 92 > sectio 80 > sectio 90 > sectio 57 > 11 > sectio 31 > 19 > sectio 35 > sectio 188 > sectio 51 > 7 > sectio 114 > sectio 140 > sectio 13 > sectio 26 > sectio 388 > sectio 6 > 20 > sectio 38 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 0, 2
Posterior siquidem vestrum illam coenobiorum sanctam atque egregiam disciplinam in provinciis Gallicanis antiquarum virtutum districtione fundavit; caeteri vero non solum coenobialem professionem apprime monachos expetere, verum etiam anachoreticam sitire sublimitatem vestris institutionibus provocastis. Ea namque collationes istae summorum Patrum disputatione contextae sunt, et ita in omnibus temperatae, ut utrique professioni, qua non solum occiduas regiones, verum etiam insulas, maximis fratrum catervis fecistis florere, conveniant; id est, ut non solum hi qui adhuc in congregatione laudabili subiectione perdurant, sed etiam illi qui haud longe a vestris coenobiis secedentes anachoretarum sectari gestiunt disciplinam, pro conditione locorum ac status sui mensura plenius instruantur.